monumenta.ch > Ambrosius > 2 > bnf15462.82 > CAPUT III. > sectio 14 > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 10, 3. <<<     >>> 5.

4. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Ac primo principium ipsum obortae discussimus quaestionis, atque Arii epistolam putavimus esse recitandam, qui auctor Arianae haeresis invenitur, unde et haeresis nomen accepit; ea videlicet et gratia, ut quoniam Arianos se negare consueverant, Arii blasphemias aut incusando damnarent, aut astruendo defenderent, aut certe non recusarent nomen eius, cuius impietatem perfidiamque sequerentur.
2 Sed quia auctorem suum nec damnare poterant, nec probare volebant; cum ipsi ad disceptandum ante triduum provocassent loco et tempore constituto, non exspectata conventione, prodiissent, subito qui dixerant se quia christiani essent facile probaturos (quod nos libenter accepimus, et optavimus ut probarent), fugere congressum illico et disceptationem declinare coeperunt.